- REGES et REGERE
- REGES et REGEREvoces sunt a pastoribus mutuatae: Pastor enim proprie Hebraeis, roge; pascere raga, ut Syris rega. Et certe in Pastorali arte Politici regiminis species non obscura cernitur> ut enim Pastor se habet ad oves, ita Rex ad subditos. Unde illud in Poeta toties repetitum.—— Ἀγαμέμνονα ποιμένα λαῶν.Sed et in S. Scriptura, passim Reges dicuntur pascere populos suos, et regale sceptrum confertur cum pastorali pedo, ut videre est, psalmô 78. v. 71. 2. Samuel c. 5. v. 2. et c. 7. v. 7. Vide quoque Psalmô 80. v: 2. Imo sexcentis Scripturae locis,Ecclesia cum ovili, fideles cum ovibus et verbi Divini Praecones cum Pastoribus conferuntur: quod loquendi genus in Novi Testamenti libris tam frequens est, ut Christianorum vulgus plurimis in locis Pastorum nomine vix alios intelligat, quam eos qui Ecclesiae praesunt; ac fi Metaphorica locutio propriam pene aboleverit. Sed et alterum Pastorum apud Hebraeos nomen, noked, Regibus tributum legitur. Ita enim 2. Regum c. 3. v. 4. Mosa Rex Moab dicitur noked; in qua voce cum LXX. Interpp. haererent, retinuerunt Hebraeam vocem in versione sua, Καὶ Μεςὰ Βαςιλεὺς Μοὰβἦν νωκήδ. Chaldaeus vero et Arabs, Dominum pecoris; et Graeorum nonnulli Α᾿ρχιποιμένα, Pastorum Principem reddunt. Quae versio non parum firmatur ex iis, quae sequuntur, Et issolvebat Regi Israelis centum mille arietes cum lana. Neque id ἀςύςτατον, ut, qui Rex erat pastorque populorum, etiam in sensu proprio Pastor esset. Tum enim non privatorum modo, sed et Regum opes pecore constitisse notum: Sic Pastor haberi potuit Ioh, qui inter suos habitabat, tamquam Rex in exercitu, Iobi c. 29. v. 25. Abraham quoque, et Israel seu Iacobus, et Moses, quos Reges fuisse scribit Trogus, l. 36. c. 2. Et Rex Elidis Augias, quid aliud quam Pastorfuit? Adonis etiam, de quo Theocritus, Idyll. 1.Ω῾ραῖος χἅδωνις, ἐπεὶ καὶ μῆλα νομεύει.Quem imitatus Poeta, eclogâ 10. v. 18.Et formosus oves ad flumina pavit Adonis:Cinyrae Cypriorum Regis autem filius fuit. Ut Sibonis Horraeorum Ducis Ana, qui pascebaet asinas patris sui, Gen. c. 36. v. 24. Proide Pallas Ulyssi apparet, apud Homerum, Odyss. v. v. 222.Α᾿νδρὶ δέμας ἐικυῖα νέῳ, ἐπιβώτορι μήλωνΠαναπάλῳ, οἷοί τε ἀνάκτων παῖδες ἔαςιν.Viro iuveni corpore similis, pastori ovium,Plane tenero, quales Regum filii exsistunt.In quae verba Scholiastes, Τὸ παλαιὸν, inquit, καὶ οἱ τῶν Βαςιλέων παῖδες πανάπαλοι (Meursius legit παναίπολοι) ἐκαλοῦντο καὶ ἐποίμαινον. Filii Regum olim et πανάπαλον vocabantur (h. e. plane teneri) et greges pascebant. Quô pertinent etiam insignia haec Plinii verba, l. 18. c. 3. Etiam nunc in tabulis Censoris pascua dicuntur omnia, ex quibus Populus reditus habet, quia dius hoc solum vectigal fuerat. Sam. Bochartus, Hieroyoici Parteprior. l. 2. c. 44. Porro apud Veteres Reges absolute, non nisi de Persidis Regibus dicuntur; quomodo eos Plinius semper vocat. Hinc is, ubi depersicis, l. 15. c. 13. Falsum est, ait, venenata cum cruciatu in Persis gigni et poenarum causâ a Regibus translata in Aegyptum, terrâ mitigatâ. Idenimde Persea diligentiores tradunt. Idem de nuce iuglande, l. 15. c. 22. Et has e Perside a Regibus translatas indicio sunt Graeca nomina. Ubi Reges absolute sunt Persidis Reges. Hinc κάρυα Περςικὰ, simpliciter Βαςιλικὰ, h. e. Regia dicta. Transiit vox recentiori aevô in Latium eâdem notione, uti supra diximus in voce Basileus. Cum contra minoris dignitatatis et potentiae Principes, Ρῆγες a Graecis eiusdem aevi, ex Latino Reges, dici consueverint; quod apud Latinos Rex monor Imperatore esset: vide Salmas. ad Solin. et hîc infra passim, inprimis voce Rex. Addam saltem, Reges in scenam olim introductos, cum diademate et sceptro; filios eorum cum diademate, sine sceptro: in specie, Reges Latinos cum trabea et lituo, Romanos Imperatores paludatos, cum purpura et laurea, et stipatoribus et igni, Reginas cum palla et croceo velo, ut videre est apud Iul. Caes. Scaligerum, Poetices, l. 1. c. 16. De Regum filiis, aliquid supra voce infans, it. Puer.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.